Epistola ad Philemonem*

Caput 1: Versus 6

Ut communicatio.Quasi dicat: Fidem habes et charitatem in Christo et in sanctis, ita utcommunicatio fidei tuae evidens fiat,id est, ut fides tua communicans fidei nostrae; vel, quod aliis ex fide tua communicas evidens sit. Et hoc,In agnitione omnis.Id est, ita evidens sit, hoc merito cognoscatur omne bonum esse in te per Christum, id est omnium bonorum sufficientia. Ut ita: Memor sum tui, et gratias ago in orationibus habitis de hoc, utcommunicatio fidei tuae,id est operatio fidei qua servis Christo et sanctis,evidens fiat in agnitione quae est. In Christo Jesu.Id est, cum cognitione boni aeterni, ut illud exspectetur in praemium. Hoc enim orat Apostolus, ut operatio ejus cum cognitione fiat bonitatis, id est, ut tali mente operetur, ut in futurum inde exspectet praemium Jesum Christum, non autem retributionem temporalium.
(* Traductions européennes)